|
Gallia est omnis divisa in partes tres quarum unam incolunt Belgae aliam
Aquitani tertiam qui ipsorum lingua Celtae nostra Galli appellantur. Hi
omnes lingua institutis legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis
Garumna flumen a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi
sunt Belgae propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime
absunt minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos
animos pertinent important proximique sunt Germanis qui trans Rhenum incolunt
quibuscum continenter bellum gerunt.
Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt quod
fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt cum aut suis finibus
eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars
quam Gallos obtinere dictum est initium capit a flumine Rhodano continetur
Garumna flumine Oceano finibus Belgarum attingit etiam ab Sequanis et
Helvetiis flumen Rhenum vergit ad septentriones. septentriones. |